monumenta.ch > Plinius > sectio 215

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 215
{LXXXVII} et iis dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. delphinis ossa, non spinae, animal enim pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini. et insectis negatur aeque es ulla. cartilaginea aquatilium habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa.